- EST
- ESTDei nomen, etiam apud Gentiles. Quo pertinet Fani Mainervae, quod Sai in Aegypto erat, inscriptio, a Plutarch. de Isid. et Osir. p. 354. relata, Ε᾿γὠ ἐιμὶ πᾶν τὸ γεγονὸς, καὶ ἦν καὶ ἐσόμενον, Ego sum, quod Exstitit, EST, Erit. Atqueve alia τȏυ Εἰ, Templi Delphici, in cuius sensum idem Plutarch. inquirens tr. pec. postquam neque numerum, ut quidam vocem istam exposuerant neque ordinem, neque copulam, neque aliud qui tale eo significari monstrasset, tandem suam explicationem subiciens, Α᾿λλ᾿ ἔςτιν, inquit, αὐτοτελὴς τȏυ θεοῦ προσαγόρευσις καὶ προσφώνησις, ἅμα τῷ ρήματι τὸν φθεγγόμενον εἰς ἔννοιαν καθιςτᾶσα τῆς τοῦ θεοῦ δυνάμεως. Ο῾ μὲν γὰρ θεὸς ἕκαςτον ἡμῶν εν ταῦθα προσίοντα οἷον άσπαρόμενος προσαγορεύει τὸ Γυῶθι σιαυτον. Ο῝ τοῦ χαῖρε δὴ οὐδὲν μεῖόν ἐςτιν. ἡμεῖς δὲ πάλιν ἀμειβόμενοι τὸν θεὸν. Εῖ φάμεν, ὡς ἀληθῆ καὶ ἀψευδῆ, καὶ μόνην μόνῳ προσήκουσαν τὴς τοῦ Ε῾ναι προσαγόρευσιν ὐποδιδόντες. Η῾μῖν μὲν γὰρ ὄντως τοῦ εἶναι μέτεςιν οὑδέν. Sed est ex sese persecta compellatio Dei simul cum verbo enuntiantis animo ob iciens vim Dei. Deus enim unumquemque nostrum huc accedentem, veluti salutatos compellat, Nosce te ipsum inquiens ---- Nos vicissim respondentes Deo, εἷ, i. e. ES, dicimus, veram, certam, solam, solique convenientem ei appellationem, qua Esse dicitur, tribuentes. Revera enim essentiae nos nequaquam particips sumus. Quod posterius cum pluribus, atque in homine nihil fere praesens, sed omnia fluxa, et in praeteritum futuru mque divisa esse, ostendisset, Α᾿λλ᾿ ἔςτι, pergit, ὁ θεὸς, χρὴ φάναι, καὶ ἔςτε κα῾τοὐδένα χρθ´νον ἀλλὰ κατα τὸν αἰῶνα etc. Deus autem; si ita dicendum sit, EST, et est nulla ratione temporis, sed aeternitatis etc. Vide Platonem in Timaeo, Iustin. Mart. Orat. ad Gent. Augustin. de Civit. Dei l. 8. c. 9. Plotin. Ennead. III. l. 7. c. 2. 3. et 5. et IV. l. 4. c. 10. Apullei. in Herm. Trism. Alios laudatos Pfannero System. Theol. Gent. c. 2. §. 30.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.